katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516

16 JUDITH Judith - Wycliffe Bible(14c) Judith - Douay Rheims(17c) Reference

1 Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens:  
2 Incipite Domino in tympanis; cantate Domino in cymbalis; modulamini illi psalmum novum: exaltate, et invocate nomen ejus.  
3 Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi.  
4 Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.  
5 Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ: cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.  
6 Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio; infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem.  
7 Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum.  
8 Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.  
9 Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israël.  
10 Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra; accepit stolam novem ad decipiendum illum.  
11 Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus: amputavit pugione cervicem ejus.  
12 Horruerunt Persæ constantiam ejus, et Medi audaciam ejus.  
13 Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.  
14 Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.  
15 Hymnum cantemus Domino; hymnum novum cantemus Deo nostro.  
16 Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua: et quem superare nemo potest.  
17 Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuæ.  
18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis; petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. Judith's fame. Jdth.16.18-25
19 Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.  
20 Væ genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis; in die judicii visitabit illos.  
21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.  
22 Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.  
23 Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.  
24 Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith.  
25 Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël.  
26 Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus.  
27 Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria.  
28 Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam: et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia.  
29 Luxitque illam omnis populus diebus septem.  
30 In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis.  
31 Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem.