katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051

42 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference

1 Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Nepro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas: A sense of pride. Sir.42.1-8
2 de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,  
3 de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum,  
4 de æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,  
5 de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.  
6 Super mulierem nequam bonum est signum.  
7 Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe.  
8 De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.  
9 Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: Fathers & daughters. Sir.42.9-14
10 nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.  
11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.  
12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari:  
13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.  
14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.  
15 Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus. The glory of God in nature. Sir.42.15-43.33
16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus.  
17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?  
18 Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit.  
19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum.  
20 Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.  
21 Magnalia sapientiæ suæ decoravit, qui est ante sæculum et usque in sæculum: neque adjectum est,  
22 neque minuitur, et non eget alicujus consilio.  
23 Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quæ est considerare !  
24 Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.  
25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.  
26 Uniuscujusque confirmavit bona: et quis satiabitur videns gloriam ejus?