katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

131 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Canticum graduum. Memento, Domine, David,
et omnis mansuetudinis ejus:
Come Praise the Lord all His Servants. Psalm 132(v131)
2 sicut juravit Domino;
votum vovit Deo Jacob:
 
3 Si introiero in tabernaculum domus meæ;
si ascendero in lectum strati mei;
 
4 si dedero somnum oculis meis,
et palpebris meis dormitationem,
 
5 et requiem temporibus meis,
donec inveniam locum Domino,
tabernaculum Deo Jacob.
 
6 Ecce audivimus eam in Ephrata;
invenimus eam in campis silvæ.
 
7 Introibimus in tabernaculum ejus;
adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
 
8 Surge, Domine, in requiem tuam,
tu et arca sanctificationis tuæ.
 
9 Sacerdotes tui induantur justitiam,
et sancti tui exsultent.
 
10 Propter David servum tuum
non avertas faciem christi tui.
 
11 Juravit Dominus David veritatem,
et non frustrabitur eam:
De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam.
 
12 Si custodierint filii tui testamentum meum,
et testimonia mea hæc quæ docebo eos,
et filii eorum usque in sæculum
sedebunt super sedem tuam.
 
13 Quoniam elegit Dominus Sion:
elegit eam in habitationem sibi.
 
14 Hæc requies mea in sæculum sæculi;
hic habitabo, quoniam elegi eam.
 
15 Viduam ejus benedicens benedicam;
pauperes ejus saturabo panibus.
 
16 Sacerdotes ejus induam salutari,
et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
 
17 Illuc producam cornu David;
paravi lucernam christo meo.
 
18 Inimicos ejus induam confusione;
super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.