katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

137 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
quoniam audisti verba oris mei.
In conspectu angelorum psallamtibi;
God all-knowing & ever-present. Psalm 138(v137)
2 adorabo ad templum sanctum tuum,
et confitebor nomini tuo:
super misericordia tua et veritate tua;
quoniam magnificasti super omne,nomen sanctum tuum.
 
3 In quacumque die invocavero te, exaudi me;
multiplicabis in anima mea virtutem.
 
4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ,
quia audierunt omnia verba oris tui.
 
5 Et cantent in viis Domini,
quoniam magna est gloria Domini;
 
6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit,
et alta a longe cognoscit.
 
7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me;
et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam,
et salvumme fecit dextera tua.
 
8 Dominus retribuet pro me.
Domine, misericordia tua in sæculum;
opera manuum tuarum ne despicias.