katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

56 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Be Merciful to Me O Lord. Psalm 57(v56)
2 Miserere mei, Deus, miserere mei,
quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo,
donec transeat iniquitas.
 
3 Clamabo ad Deum altissimum,
Deum qui benefecit mihi.
 
4 Misit de cælo, et liberavit me;
dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
 
5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum.
Dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ,
et lingua eorum gladius acutus.
 
6 Exaltare super cælos, Deus,
et in omnem terram gloria tua.
 
7 Laqueum paraverunt pedibus meis,
et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam,
et inciderunt in eam.
 
8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum;
cantabo, et psalmum dicam.
 
9 Exsurge, gloria mea;
exsurge, psalterium et cithara:
exsurgam diluculo.
 
10 Confitebor tibi in populis, Domine,
et psalmum dicam tibi in gentibus:
 
11 quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
 
12 Exaltare super cælos, Deus,
et super omnem terram gloria tua.