katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

8 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. Isaiah's son - a sign to the people. Is.8.1-4
2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ:  
3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari:  
4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.  
5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: The king of Assyria is coming Is.8.5-10
6 Pro eo quod abjecit populus iste
aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio,
et assumpsit magis Rasin,
et filium Romeliæ:
 
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos
aquas fluminis fortes et multas,
regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,
et ascendet super omnes rivos ejus,
et fluet super uni
 
8 et ibit per Judam, inundans, et transiens:
usque ad collum veniet.
Et erit extensio alarum ejus
implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !
 
9 Congregamini, populi, et vincimini;
et audite, universæ procul terræ:
confortamini, et vincimini;
accingite vos, et vincimini.
 
10 Inite consilium, et dissipabitur;
loquimini verbum, et non fiet:
quia nobiscum Deus.
 
11 Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me,
ne irem in via populi hujus, dicens:
 
12 Non dicatis: Conjuratio;
omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est:
et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
The LORD warns Isaiah. Is.8.11-15
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate;
ipse pavor vester, et ipse terror vester:
 
14 et erit vobis in sanctificationem;
in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,
duabus domibus Israël;
in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
 
15 Et offendent ex eis plurimi,
et cadent, et conterentur,
et irretientur, et capientur.
Warning against consulting fortune-tellers & mediums. Is.8.15-20
16 Liga testimonium,
signa legem in discipulis meis.
 
17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam
a domo Jacob, et præstolabor eum.
 
18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus
in signum, et in portentum Israël
a Domino exercituum,
qui habitat in monte Sion:
 
19 et cum dixerint ad vos:
Quærite a pythonibus
et a divinis qui strident in incantationibus suis:
numquid non populus a Deo suo requiret,
pro vivis a mortuis?
 
20 ad legem magis et ad testimonium.
Quod si non dixerint juxta verbum hoc,
non erit eis matutina lux.
 
21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet;
et cum esurierit, irascetur.
Et maledicet regi suo, et Deo suo,
et suscipiet sursum,
A time of trouble. Is.8.21-9.1
22 et ad terram intuebitur;
et ecce tribulatio et tenebræ,
dissolutio et angustia,
et caligo persequens,
et non poterit avolare de angustia sua.