katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748

38 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Gog - The instrument of God. Eze.38.1-17
2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.  
3 Et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
 
4 Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis:
et educam te, et omnem exercitum tuum,
equos et equites vestitos loricis universos,
multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et
 
5 Persæ, Æthiopes, et Libyes cum eis,
omnes scutati et galeati.
 
6 Gomer et universa agmina ejus,
domus Thogorma, latera aquilonis,
et totum robur ejus, populique multi tecum.
 
7 Præpara et instrue te,
et omnem multitudinem tuam quæ coacervata est ad te:
et esto eis in præceptum.
 
8 Post dies multos visitaberis:
in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio,
et congregata est de populis multis ad montes Israël,
qui fuerunt deserti jugiter:
hæc de popu
 
9 Ascendens autem quasi tempestas venies,
et quasi nubes, ut operias terram:
tu et omnia agmina tua,
et populi multi tecum.
 
10 Hæc dicit Dominus Deus:
In die illa, ascendent sermones super cor tuum,
et cogitabis cogitationem pessimam:
 
11 et dices: Ascendam ad terram absque muro:
veniam ad quiescentes habitantesque secure:
hi omnes habitant sine muro;
vectes et portæ non sunt eis:
 
12 ut diripias spolia, et invadas prædam;
ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti,
et super populum qui est congregatus ex gentibus,
qui possidere cœpit et ess
 
13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis,
et omnes leones ejus, dicent tibi:
Numquid ad sumenda spolia tu venis?
ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam,
ut tollas argentu
 
14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog:
Hæc dicit Dominus Deus:
Numquid non in die illo,
cum habitaverit populus meus Israël confidenter,
scies?
 
15 Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis,
tu et populi multi tecum,
ascensores equorum universi:
cœtus magnus, et exercitus vehemens.
 
16 Et ascendes super populum meum Israël
quasi nubes, ut operias terram.
In novissimis diebus eris,
et adducam te super terram meam:
ut sciant gentes me
cum sanctificatus fuero in te in ocul
 
17 Hæc dicit Dominus Deus:
Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis
in manu servorum meorum prophetarum Israël,
qui prophetaverunt in diebus illorum temporum,
ut adducerem te s
 
18 Et erit in die illa,
in die adventus Gog super terram Israël,
ait Dominus Deus,
ascendet indignatio mea in furore meo.
Gog's punishment. Eze.38.18-23
19 Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum,
quia in die illa erit commotio magna super terram Israël:
 
20 et commovebuntur a facie mea pisces maris,
et volucres cæli, et bestiæ agri,
et omne reptile quod movetur super humum,
cunctique homines qui sunt super faciem terræ:
et subvertentur montes
 
21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium,
ait Dominus Deus:
gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
 
22 Et judicabo eum peste, et sanguine,
et imbre vehementi, et lapidibus immensis:
ignem et sulphur pluam super eum,
et super exercitum ejus,
et super populos multos qui sunt cum eo.
 
23 Et magnificabor, et sanctificabor,
et notus ero in oculis multarum gentium:
et scient quia ego Dominus.