| 1 |
JUDITH |
Judith - Wycliffe Bible(14c) |
Judith - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, |
|
| JUDITH. War between Nebuchadnezzar & Arphaxad. Jdth.1.1-16 |
| 2 | ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta: turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. |
|
| |
| 3 | Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium: |
|
| |
| 4 | et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. |
|
| |
| 5 | Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum |
|
| |
| 6 | in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. |
|
| |
| 7 | Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, |
|
| |
| 8 | et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon, |
|
| |
| 9 | et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. |
|
| |
| 10 | Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum: |
|
| |
| 11 | qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. |
|
| |
| 12 | Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his. |
|
| |