katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

The peace delegation to king Nebuchadnezzar. Jdth.3.1-10

HOME | Notes
3 JUDITH Judith - Wycliffe Bible(14c) Judith - Douay Rheims(17c) Reference
1Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ: qui venientes ad Holofernem, dixerunt: The peace delegation to king Nebuchadnezzar. Jdth.3.1-10
2Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.  
3Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo  
4sint omnia nostra sub lege tua.  
5Nos, et filii nostri, servi tui sumus.  
6Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.  
7Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.  
8De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.  
9Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,  
10excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis.