| 6 |
JUDITH |
Judith - Wycliffe Bible(14c) |
Judith - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: |
|
| Holofernes' speech. Jdth.6.1-9 |
| 2 | Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor, |
|
| |
| 3 | cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet: |
|
| |
| 4 | et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ: tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum il |
|
| |
| 5 | Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus: et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse. |
|
| |
| 6 | Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii pœnas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas. |
|
| |
| 7 | Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël. |
|
| |
| 8 | Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. |
|
| |
| 9 | Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. |
|
| |