katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Achior is brought to Bethulia. Jdth.6.10-21

HOME | Notes
6 JUDITH Judith - Wycliffe Bible(14c) Judith - Douay Rheims(17c) Reference
10Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliq Achior is brought to Bethulia. Jdth.6.10-21
11In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.  
12In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,  
13et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus cæli d  
14Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,  
15dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: etpræsumentes de se  
16Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,  
17dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.  
18Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.  
19Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.  
20Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.  
21Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël.