katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Judith, the Israelite widow. Jdth.8.1-8

HOME | Notes
8 JUDITH Judith - Wycliffe Bible(14c) Judith - Douay Rheims(17c) Reference
1Et factum est cum audisset hæc verba Judith vidua, quæ erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziæ filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiæ filiiEnan filii Nathan Judith, the Israelite widow. Jdth.8.1-8
2et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceæ:  
3instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.  
4Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex.  
5Et in superioribus domus suæ fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,  
6et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitæ suæ, præter sabbata et neomenias et festa domus Israël.  
7Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.  
8Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.