katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Judith meets the town officials. Jdth.8.9-35

HOME | Notes
8 JUDITH Judith - Wycliffe Bible(14c) Judith - Douay Rheims(17c) Reference
9Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. Judith meets the town officials. Jdth.8.9-35
10Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium?  
11et qui estis vos, qui tentatis Dominum?  
12non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.  
13Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.  
14Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus:  
15non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.  
16Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi  
17dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur:  
18quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,  
19pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum deum nescimus præter ipsum.  
20Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus  
21Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere c  
22Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.  
23Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.  
24Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt,  
25exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.  
26Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur,  
27sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.  
28Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.  
29Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.  
30Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis,  
31ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.  
32Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël.  
33Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.  
34Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.