katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Holofernes' banquet. Jdth.12.1-13.10

HOME | Notes
12 JUDITH Judith - Wycliffe Bible(14c) Judith - Douay Rheims(17c) Reference
1Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. Holofernes' banquet. Jdth.12.1-13.10
2Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem quæ mihi detuli, manducabo.  
3Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi?  
4Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quodpræceperat.  
5Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.  
6Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum:  
7et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.  
8Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.  
9Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.  
10Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.  
11Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.  
12Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.  
13Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo?  
14omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.  
15Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.  
16Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus.  
17Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.  
18Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.  
19Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus.  
20Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.  
1Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit.  
2Erant autem omnes fatigati a vino,  
3eratque Judith sola in cubiculo.  
4Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus.  
5Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret.  
6Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio,  
7dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam.  
8Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit.  
9Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait: Confirma me, Domine Deus, in hac hora.  
10Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. Judith & her slave return to Bethulia. Jdth.13.10-20