katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Achior's conversion. Jdth.14.6-10

HOME | Notes
14 JUDITH Judith - Wycliffe Bible(14c) Judith - Douay Rheims(17c) Reference
6Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israël, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israël, et omnis successio generis ejus usque in ho Achior's conversion. Jdth.14.6-10
7Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu.  
8Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt.  
9Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret.  
10Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire.