| 14 |
JUDITH |
Judith - Wycliffe Bible(14c) |
Judith - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 11 | Sed cum venissent ejus duces ac tribuni, et universi majores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis: |
|
| Panic in Holofernes' camp. Jdth.14.11-19 |
| 12 | Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad prælium. |
|
| |
| 13 | Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Judith dormire. |
|
| |
| 14 | Sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram,exclamavit voce m |
|
| |
| 15 | Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum, |
|
| |
| 16 | et dixit: Una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non est in illo. |
|
| |
| 17 | Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde. |
|
| |
| 18 | Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum. |
|
| |