| 15 |
JUDITH |
Judith - Wycliffe Bible(14c) |
Judith - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 14 | Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo. |
|
| Judith's song of praise. Jdth.16.1-17 |
| 1 | Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens: |
|
| |
| 2 | Incipite Domino in tympanis; cantate Domino in cymbalis; modulamini illi psalmum novum: exaltate, et invocate nomen ejus. |
|
| |
| 3 | Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. |
|
| |
| 4 | Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. |
|
| |
| 5 | Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ: cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles. |
|
| |
| 6 | Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio; infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem. |
|
| |
| 7 | Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum. |
|
| |
| 8 | Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi: sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum. |
|
| |
| 9 | Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israël. |
|
| |
| 10 | Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra; accepit stolam novem ad decipiendum illum. |
|
| |
| 11 | Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus: amputavit pugione cervicem ejus. |
|
| |
| 12 | Horruerunt Persæ constantiam ejus, et Medi audaciam ejus. |
|
| |
| 13 | Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. |
|
| |
| 14 | Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei. |
|
| |
| 15 | Hymnum cantemus Domino; hymnum novum cantemus Deo nostro. |
|
| |
| 16 | Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua: et quem superare nemo potest. |
|
| |
| 17 | Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt: et non est qui resistat voci tuæ. |
|
| |