| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 1 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: |
WISDOM. The search for justice. Wis.1.1-5 | ||
| 2 | quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. |
|||
| 3 | Perversæ enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes. |
|||
| 4 | Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. |
|||
| 5 | Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. |