| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 2 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. |
Wiched thinking. Wis.2.1-24 | ||
| 2 | Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: |
|||
| 3 | qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiissolis, tacaloreilliusaggravata. |
|||
| 4 | Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. |
|||
| 5 | Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. |
|||
| 6 | Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. |
|||
| 7 | Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. |
|||
| 8 | Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: |
|||
| 9 | nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. |
|||
| 10 | Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis: |
|||
| 11 | sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. |
|||
| 12 | Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. |
|||
| 13 | Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. |
|||
| 14 | Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. |
|||
| 15 | Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. |
|||
| 16 | Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. |
|||
| 17 | Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius. |
|||
| 18 | Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. |
|||
| 19 | Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. |
|||
| 20 | Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. |
|||
| 21 | Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum. |
|||
| 22 | Et nescierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. |
|||
| 23 | Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. |
|||
| 24 | Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: |