| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 3 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis. |
The destiny of the righteous. Wis.3.1-9 | ||
| 2 | Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, |
|||
| 3 | et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace: |
|||
| 4 | etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. |
|||
| 5 | In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. |
|||
| 6 | Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. |
|||
| 7 | Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent. |
|||
| 8 | Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. |
|||
| 9 | Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. |