| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 3 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 13 | Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum; |
Virtue. Wis.3.13-4.9 | ||
| 14 | et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. |
|||
| 15 | Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. |
|||
| 16 | Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. |
|||
| 17 | Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum: |
|||
| 18 | et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. |
|||
| 19 | Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes. | |||
| 1 | O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. |
|||
| 2 | Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. |
|||
| 3 | Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. |
|||
| 4 | Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. |
|||
| 5 | Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. |
|||
| 6 | Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. |
|||
| 7 | Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit; |
|||
| 8 | senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, |
|||
| 9 | et ætas senectutis vita immaculata. |