| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 14 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. |
Idols. Wis.14.1-11 | ||
| 2 | Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. |
|||
| 3 | Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, |
|||
| 4 | ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. |
|||
| 5 | Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. |
|||
| 6 | Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. |
|||
| 7 | Benedictum est enim lignum per quod fit justitia; |
|||
| 8 | per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. |
|||
| 9 | Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus; |
|||
| 10 | etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur. |
|||
| 11 | Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. |