| 3 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. |
|
| Duties to parents. Sir.3.1-16 |
| 2 | Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. |
|
| |
| 3 | Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios. |
|
| |
| 4 | Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. |
|
| |
| 5 | Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. |
|
| |
| 6 | Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. |
|
| |
| 7 | Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. |
|
| |
| 8 | Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. |
|
| |
| 9 | In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, |
|
| |
| 10 | ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. |
|
| |
| 11 | Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. |
|
| |
| 12 | Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio. |
|
| |
| 13 | Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. |
|
| |
| 14 | Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: |
|
| |
| 15 | et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. |
|
| |
| 16 | Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: |
|
| |