katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Sincerity & self-control. Sir.5.9-6.4

HOME | Notes
5 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
9subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. Sincerity & self-control. Sir.5.9-6.4
10Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.  
11Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.  
12Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.  
13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.  
14Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.  
15Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.  
16Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris:  
17super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.  
18Justifica pusillum et magnum similiter.  
1Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.  
2Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam:  
3et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.  
4Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.