katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Learn from Wisdom. Sir.6.18-37

HOME | Notes
6 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
18Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. Learn from Wisdom. Sir.6.18-37
19Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.  
20In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.  
21Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors.  
22Quasi lapidis virtus probatio erit in illis: et non demorabuntur projicere illam.  
23Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.  
24Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum.  
25Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum.  
26Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus.  
27In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus.  
28Investiga illam, et manifestabitur tibi: et continens factus, ne derelinquas eam:  
29in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.  
30Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ:  
31decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.  
32Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi.  
33Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.  
34Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris.  
35In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.  
36Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.  
37Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.