| 10 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 6 | Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. |
|
| Pride. Sir.10.6-18 |
| 7 | Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. |
|
| |
| 8 | Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. |
|
| |
| 9 | Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? |
|
| |
| 10 | Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. |
|
| |
| 11 | Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum. |
|
| |
| 12 | Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. |
|
| |
| 13 | Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. |
|
| |
| 14 | Initium superbiæ hominis apostatare a Deo: |
|
| |
| 15 | quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. |
|
| |
| 16 | Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. |
|
| |
| 17 | Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. |
|
| |
| 18 | Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. |
|
| |