| 19 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 20 | Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia. |
|
| Real Wisdom. Sir.19.20-30 |
| 21 | Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. |
|
| |
| 22 | Est solertia certa, et ipsa iniqua: |
|
| |
| 23 | et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo: |
|
| |
| 24 | et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: |
|
| |
| 25 | et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. |
|
| |
| 26 | Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. |
|
| |
| 27 | Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. |
|
| |
| 28 | Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. |
|
| |