| 41 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 14 | Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. |
|
| A sense of decency. Sir.41.14-23 |
| 15 | Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. |
|
| |
| 16 | Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum. |
|
| |
| 17 | Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? |
|
| |
| 18 | Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. |
|
| |
| 19 | Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo: |
|
| |
| 20 | non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. |
|
| |
| 21 | Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: |
|
| |
| 22 | a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: |
|
| |
| 23 | a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: |
|
| |