katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Author's Preface. 2Mace.2.19-32

HOME | Notes
2 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
19Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. Author's Preface. 2Mace.2.19-32
20De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione,  
21sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem,  
22et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,  
23et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.  
24Itemque ab Jasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.  
25Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,  
26curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur.  
27Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.  
28Sicut hi qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.  
29Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.  
30Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est; ei vero qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt: ita æstimandum est et in nobis.  
31Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori:  
32brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est.