| 3 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 13 | At ille pro his quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. |
|
| Heliodorus plans to enter the temple. 2Mace.3.13-21 |
| 14 | Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. |
|
| |
| 15 | Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret. |
|
| |
| 16 | Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem: |
|
| |
| 17 | circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur. |
|
| |
| 18 | Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. |
|
| |
| 19 | Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant: |
|
| |
| 20 | universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur: |
|
| |
| 21 | erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio. |
|
| |