katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Menelaus becomes High Priest. 2Mace.4.23-29

HOME | Notes
4 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
23Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. Menelaus becomes High Priest. 2Mace.4.23-29
24At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta.  
25Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens.  
26Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem.  
27Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus,  
28nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati.  
29Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem prælatus est Cypriis.