| 4 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 43 | De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari. |
|
| Menelaus brought to trial. 2Mace.4.43-50 |
| 44 | Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. |
|
| |
| 45 | Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi. |
|
| |
| 46 | Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: |
|
| |
| 47 | et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. |
|
| |
| 48 | Cito ergo injustam pœnam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. |
|
| |
| 49 | Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. |
|
| |
| 50 | Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. |
|
| |