katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Antiochus attacks Jerusalem. 2Mace.5.11-20

HOME | Notes
5 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
11His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judæos: et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. Antiochus attacks Jerusalem. 2Mace.5.11-20 | 1Mace.1.20-63
12Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare.  
13Fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.  
14Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati.  
15Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriæ fuit proditor:  
16et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat.  
17Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio:  
18alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia.  
19Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit.  
20Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.