| 10 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 14 | Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat. |
|
| Judas Maccabaeus defeats the Idumeans. 2Mace.10.14-23 | 1Mace.5.1-8 |
| 15 | Judæi vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant. |
|
| |
| 16 | Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum: |
|
| |
| 17 | multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt. |
|
| |
| 18 | Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, |
|
| |
| 19 | Machabæus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ amplius perurgebant pugnas conversus est. |
|
| |
| 20 | Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. |
|
| |
| 21 | Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. |
|
| |
| 22 | Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. |
|
| |
| 23 | Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. |
|
| |