| 12 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 26 | Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. |
|
| Judas' other victories. 2Mace.12.26-31 | 1Mace.5.45-54 |
| 27 | Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus. |
|
| |
| 28 | Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. |
|
| |
| 29 | Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat. |
|
| |
| 30 | Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: |
|
| |
| 31 | gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. |
|
| |