| 14 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, |
|
| Alcimus speaks against Judas. 2Mace.14.1-10 | 1Mace.7.1-21 |
| 2 | et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam. |
|
| |
| 3 | Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare, |
|
| |
| 4 | venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. |
|
| |
| 5 | Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur, |
|
| |
| 6 | respondit: Ipsi qui dicuntur Assidæi Judæorum, quibus præest Judas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum: |
|
| |
| 7 | nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni: |
|
| |
| 8 | primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. |
|
| |
| 9 | Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice: |
|
| |
| 10 | nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis. |
|
| |