| 15 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. |
|
| Nicanor's cruel plan. 2Mace.15.1-5 |
| 2 | Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit: |
|
| |
| 3 | ille infelix interrogavit si est potens in cælo, qui imperavit agi diem sabbatorum. |
|
| |
| 4 | Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem: |
|
| |
| 5 | at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret. |
|
| |