katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

SOLOMON'S PROVERBS (continued). Pr.25.1-29.27

HOME | Notes
25 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference
1Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. SOLOMON'S PROVERBS (continued). Pr.25.1-29.27
2Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.  
3Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.  
4Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.  
5Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.  
6Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.  
7Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.  
8Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.  
9Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:  
10ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, neexp  
11Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.  
12Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.  
13Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.  
14Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.  
15Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.  
16Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.  
17Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.  
18Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.  
19Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,  
20et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et ve  
21Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:  
22prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.  
23Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.  
24Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.  
25Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.  
26Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.  
27Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.  
28Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.  
1Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.  
2Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.  
3Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.  
4Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.  
5Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.  
6Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.  
7Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.  
8Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.  
9Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.  
10Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.  
11Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.  
12Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.  
13Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus.  
14Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.  
15Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit.  
16Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.  
17Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.  
18Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,  
19ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci.  
20Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.  
21Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.  
22Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.  
23Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.  
24Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.  
25Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.  
26Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.  
27Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum.  
28Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.  
1Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.  
2Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.  
3Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.  
4Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?  
5Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.  
6Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.  
7Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.  
8Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.  
9Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.  
10Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior e  
11Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.  
12Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.  
13Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.  
14Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.  
15Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.  
16Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit.  
17Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.  
18Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.  
19Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.  
20Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles.  
21Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit ma  
22Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.  
23Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:  
24non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.  
25Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus.  
26Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium.  
27Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.  
1Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.  
2Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita duci  
3Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.  
4Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.  
5Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.  
6Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.  
7Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.  
8Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.  
9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.  
10Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.  
11Sapiens sibi videtur vir dives; pauper autem prudens scrutabitur eum.  
12In exsultatione justorum multa gloria est; regnantibus impiis, ruinæ hominum.  
13Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.  
14Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.  
15Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.  
16Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.  
17Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.  
18Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.  
19Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.  
20Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.  
21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.  
22Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.  
23Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.  
24Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.  
25Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.  
26Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.  
27Qui dat pauperi non indigebit; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.  
28Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.  
1Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.  
2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.  
3Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.  
4Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.  
5Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.  
6Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.  
7Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.  
8Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.  
9Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.  
10Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.  
11Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.  
12Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.  
13Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.  
14Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.  
15Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.  
16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.  
17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.  
18Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.  
19Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.  
20Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.  
21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.  
22Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.  
23Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.  
24Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.  
25Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.  
26Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.  
27Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perdi