| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 24 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. |
The LORD will punish the earth. Is.24.1-23 | ||
| 2 | Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui |
|||
| 3 | Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc. |
|||
| 4 | Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. |
|||
| 5 | Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. |
|||
| 6 | Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. |
|||
| 7 | Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; |
|||
| 8 | cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ. |
|||
| 9 | Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam. |
|||
| 10 | Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte. |
|||
| 11 | Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ. |
|||
| 12 | Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. |
|||
| 13 | Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia. |
|||
| 14 | Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. |
|||
| 15 | Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël. |
|||
| 16 | A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgre |
|||
| 17 | Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. |
|||
| 18 | Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundam |
|||
| 19 | Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra; |
|||
| 20 | agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. |
|||
| 21 | Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram; |
|||
| 22 | et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. |
|||
| 23 | Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. |