| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 30 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 27 | Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. |
God will punish Assyria. Is.30.27-33 | ||
| 28 | Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. |
|||
| 29 | Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. |
|||
| 30 | Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grand |
|||
| 31 | A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus. |
|||
| 32 | Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis; et in bellis præcipuis expugnabit eos. |
|||
| 33 | Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam |