| 37 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 8 | Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. |
|
| The Assyrians send another threat. Is.37.8-20 | 2Kgs.19.8-19 |
| 9 | Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: |
|
| |
| 10 | Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. |
|
| |
| 11 | Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari? |
|
| |
| 12 | Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar? |
|
| |
| 13 | Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava? |
|
| |
| 14 | Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino: |
|
| |
| 15 | et oravit Ezechias ad Dominum, dicens: |
|
| |
| 16 | Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. |
|
| |
| 17 | Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. |
|
| |
| 18 | Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, |
|
| |
| 19 | et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. |
|
| |
| 20 | Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus. |
|
| |