| 38 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, |
|
| Hezekiah's illness & recovery. Is.38.1-22 | 2Kgs.20.1-11 | 2Chr.32.24-26 |
| 2 | Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, |
|
| |
| 3 | et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu |
|
| |
| 4 | Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: |
|
| |
| 5 | Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, |
|
| |
| 6 | et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. |
|
| |
| 7 | Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: |
|
| |
| 8 | ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. |
|
| |