| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 38 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, | Hezekiah's illness & recovery. Is.38.1-22 | 2Kgs.20.1-11 | 2Chr.32.24-26 | ||
| 2 | Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, | |||
| 3 | et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu | |||
| 4 | Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: | |||
| 5 | Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, | |||
| 6 | et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. | |||
| 7 | Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: | |||
| 8 | ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. | |||
| 9 | Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua. | Hezekiah's psalm of praise. | ||
| 10 | Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum. |
|||
| 11 | Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. |
|||
| 12 | Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad ve |
|||
| 13 | Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me. |
|||
| 14 | Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me. |
|||
| 15 | Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. |
|||
| 16 | Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. |
|||
| 17 | Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. |
|||
| 18 | Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. |
|||
| 19 | Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. |
|||
| 20 | Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini. |
|||
| 21 | Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. | |||
| 22 | Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? |