| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 41 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 21 | Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. |
The LORD's challenge to false gods. Is.41.21-29 | ||
| 22 | Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt; priora quæ fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quæ ventura sunt, indicate no |
|||
| 23 | Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. |
|||
| 24 | Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos. |
|||
| 25 | Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. |
|||
| 26 | Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros. |
|||
| 27 | Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. |
|||
| 28 | Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum. |
|||
| 29 | Ecce omnes injusti, et vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum. |