katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Israel's idolatry condemned. Is.57.1-13

HOME | Notes
57 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference
1Justus perit,
et non est qui recogitet in corde suo;
et viri misericordiæ colliguntur,
quia non est qui intelligat:
a facie enim malitiæ collectus est justus.
Israel's idolatry condemned. Is.57.1-13
2Veniat pax;
requiescat in cubili suo
qui ambulavit in directione sua.
 
3Vos autem accedite huc,
filii auguratricis,
semen adulteri et fornicariæ.
 
4Super quem lusistis?
super quem dilatastis os,
et ejecistis linguam?
Numquid non vos filii scelesti,
semen mendax,
 
5qui consolamini in diis
subter omne lignum frondosum,
immolantes parvulos in torrentibus,
subter eminentes petras?
 
6In partibus torrentis pars tua;
hæc est sors tua:
et ipsis effudisti libamen,
obtulisti sacrificium.
Numquid super his non indignabor?
 
7Super montem excelsum et sublimem
posuisti cubile tuum,
et illuc ascendisti
ut immolares hostias.
 
8Et post ostium, et retro postem,
posuisti memoriale tuum.
Quia juxta me discooperuisti,
et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,
et pepigisti cum eis fœdus;
dile
 
9Et ornasti te regi unguento,
et multiplicasti pigmenta tua.
Misisti legatos tuos procul,
et humiliata es usque ad inferos.
 
10In multitudine viæ tuæ laborasti;
non dixisti: Quiescam.
Vitam manus tuæ invenisti;
propterea non rogasti.
 
11Pro quo sollicita timuisti,
quia mentita es,
et mei non es recordata,
neque cogitasti in corde tuo?
Quia ego tacens et quasi non videns,
et mei oblita es.
 
12Ego annuntiabo justitiam tuam,
et opera tua non proderunt tibi.
 
13Cum clamaveris, liberent te congregati tui,
et omnes eos auferet ventus,
tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram,
et possidebit montem sanctum me