katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Two visions. Jr.1.12-19

HOME | Notes
1 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
12Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti:
quia vigilabo ego super verbo meo,
ut faciam illud.
Two visions. Jr.1.12-19
13Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video,
et faciem ejus a facie aquilonis.
 
14Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone pandetur malum
super omnes habitatores terræ:
 
15quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis,
ait Dominus:
et venient, et ponent unusquisque solium suum
in introitu portarum Jerusalem,
et super omnes muros ejus in circuitu,
et super universasurbesJuda:
 
16et loquar judicia mea cum eis
super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me,
et libaverunt diis alienis,
et adoraverunt opus manuum suarum.
 
17Tu ergo, accinge lumbos tuos,
et surge, et loquere ad eos
omnia quæ ego præcipio tibi.
Ne formides a facie eorum,
nec enim timere te faciam vultum eorum.
 
18Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam,
et in columnam ferream,
et in murum æreum,
super omnem terram,
regibus Juda, principibus ejus,
et sacerdotibus, et populo terræ.
 
19Et bellabunt adversum te,
et non prævalebunt,
quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.