katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Sin & punishment. Jr.8.4-17

HOME | Notes
8 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
4Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus:
Numquid qui cadit non resurget?
et qui aversus est non revertetur?
Sin & punishment. Jr.8.4-17
5Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem
aversione contentiosa?
Apprehenderunt mendacium,
et noluerunt reverti.
 
6Attendi, et auscultavi:
nemo quod bonum est loquitur;
nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo,
dicens: Quid feci?
Omnes conversi sunt ad cursum suum,
quasi equus impetu vadens ad prælium.
 
7Milvus in cælo cognovit tempus suum:
turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui:
populus autem meus non cognovit judicium Domini.
 
8Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus,
et lex Domini nobiscum est?
vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !
 
9Confusi sunt sapientes;
perterriti et capti sunt:
verbum enim Domini projecerunt,
et sapientia nulla est in eis.
 
10Propterea dabo mulieres eorum exteris,
agros eorum hæredibus,
quia a minimo usque ad maximum
omnes avaritiam sequuntur:
a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt mendacium.
 
11Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,
dicentes: Pax, pax !
cum non esset pax.
 
12Confusi sunt, quia abominationem fecerunt:
quinimmo confusione non sunt confusi,
et erubescere nescierunt.
Idcirco cadent inter corruentes:
in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
 
13Congregans congregabo eos, ait Dominus.
Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea:
folium defluxit,
et dedi eis quæ prætergressa sunt.
 
14Quare sedemus?
convenite, et ingrediamur civitatem munitam,
et sileamus ibi:
quia Dominus Deus noster silere nos fecit,
et potum dedit nobis aquam fellis:
peccavimus enim Domino.
 
15Exspectavimus pacem, et non erat bonum:
tempus medelæ, et ecce formido.
 
16A Dan auditus est fremitus equorum ejus;
a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra:
et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus;
urbem et habitatores ejus.
 
17Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos,
quibus non est incantatio:
et mordebunt vos, ait Dominus.