katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Jeremiah complains to the LORD. Jr.20.7-18

HOME | Notes
20 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
7Seduxisti me, Domine, et seductus sum:
fortior me fuisti, et invaluisti:
factus sum in derisum tota die;
omnes subsannant me.
Jeremiah complains to the LORD. Jr.20.7-18
8Quia jam olim loquor,
vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito:
et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,
et in derisum tota die.
 
9Et dixi: Non recordabor ejus,
neque loquar ultra in nomine illius:
et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans,
claususque in ossibus meis,
et defeci, ferre non sustinens.
 
10Audivi enim contumelias multorum,
et terrorem in circuitu:
Persequimini, et persequamur eum,
ab omnibus viris qui erant pacifici mei,
et custodientes latus meum:
si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversuseum,
t consequamur ultionem
 
11Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis:
idcirco qui persequuntur me cadent,
et infirmi erunt:
confundentur vehementer,
quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,
quod numquam delebitur.
 
12Et tu, Domine exercituum, probator justi,
qui vides renes et cor,
videam, quæso, ultionem tuam ex eis:
tibi enim revelavi causam meam.
 
13Cantate Domino,
laudate Dominum,
quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
 
14Maledicta dies in qua natus sum !
dies in qua peperit me mater mea
non sit benedicta !
 
15Maledictus vir qui annuntiavit patri meo,
dicens: Natus est tibi puer masculus,
et quasi gaudio lætificavit eum !
 
16Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus,
et non pœnituit eum:
audiat clamorem mane,
et ululatum in tempore meridiano,
 
17qui non me interfecit a vulva,
ut fieret mihi mater mea sepulchrum,
et vulva ejus conceptus æternus !
 
18Quare de vulva egressus sum,
ut viderem laborem et dolorem,
et consumerentur in confusione dies mei?