| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 23 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 9 | Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. |
Jeremiah's message about the prophets. Jr.23.9-32 | ||
| 10 | Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis. |
|||
| 11 | Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. |
|||
| 12 | Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. |
|||
| 13 | Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem: prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israël. |
|||
| 14 | Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejusquasi Gomorrha. |
|||
| 15 | Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. |
|||
| 16 | Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. |
|||
| 17 | Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum. |
|||
| 18 | Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? |
|||
| 19 | Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. |
|||
| 20 | Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus. |
|||
| 21 | Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. |
|||
| 22 | Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis. |
|||
| 23 | Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? |
|||
| 24 | Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus. |
|||
| 25 | Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi. |
|||
| 26 | Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? |
|||
| 27 | Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? |
|||
| 28 | Propheta qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. |
|||
| 29 | Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? |
|||
| 30 | Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. |
|||
| 31 | Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus. |
|||
| 32 | Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. |