| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 31 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 11 | Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. |
The cities of Moab destroyed. Jr.48.11-25 | ||
| 12 | Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et fœtu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. |
|||
| 13 | Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo. |
|||
| 14 | Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. |
|||
| 15 | Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. |
|||
| 16 | Hæc dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici: |
|||
| 17 | et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. |
|||
| 18 | Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. |
|||
| 19 | Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. |
|||
| 20 | Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. |
|||
| 21 | Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas. |
|||
| 22 | Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. |
|||
| 23 | Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus: |
|||
| 24 | et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolæ et minantes greges. |
|||
| 25 | Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi. |
|||
| 19 | In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit? |
|||
| 20 | Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab, |
|||
| 21 | et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath, |
|||
| 22 | et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim, |
|||
| 23 | et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon, |
|||
| 24 | et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt. |
|||
| 25 | Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. |